- MOGONTIACUM
- MOGONTIACUMHieronymo Magontiacum, nobilis quondam civitas: German. Meintz vel Maintz, Gallis Mayence,Metropolis Germanîae superioris, in tractu, qui Wetteravia dicitur ad Rheni Moenique confluentes: Moenus enim dextrum Rhenum, et regione eius, sinistrae seu Gallicae, Rheni ripae appositae, ingreditur. Quibusdam a Magog, filio Iapheti, nonnullis a Magantio Troiano, vel Magis quibusdam conditoribus ridicule dicta est: melius a Moeno fluv. quem Guntherus Mogum appellat, cum ait;Nomen ab infuso recipit Moguntia Mogo:vocata. A Druso conditam esse, colligitur, ex Floro l. 4. Caput olim Trebocorum fuit, ut Valesio videtur; Sub dispositione proin Ducis Mogontiacensis, erant omnia praesidia urbium et castellorum Germaniae primae, praeter tractum Argentoratensem, Comiti suo subiectum. Curatores civium Rom. Mogontiaci, memorantur in veteri apud Goltzium nummo. Urbs saepius vastata: a Batavis, sub Vespasiano: a Barbaris; sub Iuliano: a Vandalis, Alanis et Suevis, circa A. C. 413. ut patet ex Hieronymi Ep. ad Ageruchiam: Alias calamitates subiit Saecul. 6. terrae motu tantum non penitus obsorpta A. C. 872. incendiô afflicta A. C. 1080. munificentiâ Franciae Regum, quibus diu subfuit, pristino splendori restituta est. Chlodoveus enim, post Baptismum, plurimae hîc templa condidit. Dagobertus aedificiis urbem exornavit, Carolus M. Rhenum ibidem ponte iunxit, etc. Hodie sedes est primi Electoratus Imperii: Eius enim Archiepiscopus, inter Septemviros primus, Cancellarius est S. Imperii per Germaniam, iamque inde ab A. C. 912. sive â morte Ludovici, Arnulfi Aug. filii, in eligendo Rege Germaniae, summae semper, cum Archiepiscopis Trevirensi ac Coloniensi, auctoritatis fuit. Habebat autem tres sedes Episcopatuum in Gallia, duodecim in Germania, in Rhaetia ac Vindelicia, sibi suffragantes, uti et nunc. Hinc in Gallia seu in regno Lotharii atque in Germania plurimum poterat; una cum Coloniensi, cui duae in Gallia, tres in Germania: et Trevirensi, cui Mettensis, Tullensis ac Verodunensis sedes, in regno Lotharii, fuêre subiectae. Quô factum, ut tres hi Praesules, etiam ante Collegium Electorale institutum, suis suorumque suffragiis Regnum Gernamiae, cui vellent facile deferrent, Hadr. Vales. Notit. Gall. In hac Urbe Alexander Severus A. C. 237. aetat. 29. interfectus: Uratislaus vero Bohemiae Dux ab Henrico IV. Imperatore ob fidelem ipsi navatam operam, Regis axiomate ornatus est, A. C. 1086. Vetustissimus eius Episcopus S. Crescens habetur, discipulus Apostoli Pauli, cuius alicubi in Ep. meminit. Bonifacius vero Anglus, Germanorum dictus Apostolus, primus Archipiscopus creatus est, A. C. 745. e cuius successoribus Willigiso, Ruperti successori, Electoralis dignitas cum Archicancellariatu per Germaniam primum est collata saeculô XI. Academia fundata est A. C. 800. instaurata A. C. 1482. Metropolis Stephano olim, nunc Martino sacra, sub se habet Wormatiae, Spirae, Argentorati, Constantiae, Herbipolis, Eichstadii, Verdae, Curiae, Paderbornae, Halberstadii, Augustae ac Bambergae Episcopos. Hinc variae in Civitate adeo celebri, variis temporibus, Synodi habitae sunt: a Carolo M. circa A. C. 808. a Ludovico Pio A. C. 828. quô tempore Rabanum Maurum Praesulem Ecclesia habuit, qui circa A. C. 848. Godescalcum Monachum, quod Praedestinationem et Reprobationem dari, nec Christum pro omnibus mortuum esse, doceret, damnavit: Postquam Thiota Pseudoprophetissa, quae a Presbytero quodam subornata, lucrique causâ, instare diem iudicii dicens, Moguntiam valde turbaverat, convicta et fustigata est. A. Carolo porro Pipini Aquitaniae Rege filio, Rabani successore, A. C. 857. post quem Luitbertus, a Stephano V. Pontifice Romano purgationem per candens ferrum et ferventem aquam tum admodum frequentem, circa A. C. 884. tollere iussus est: qui dem A. C. 880. Synodum celebrârat, quâ actum, inter alia, de mediis, Nortmannorum furori resistendi. Cum Episcopo, sub tempus Missae, litigavit Leo IX. Pontifex Roman, A. C. 1049. ibi quoque Synodo habitâ, contra Clericorum simoniam, coniugia et concubinatum. Sigefridus de Epeistein post haec, sub Gregorio VII. Synodum convocavit A. C. 1069. cum Henricus IV. Imperator Bertham uxorem repudiô a se dimittere meditaretur: Dein Erphordiae conventu institutô, Caelibatum acriter, sed infeliciter, ursit: pari in discrimine versatus, cum Moguntiae aliâ Synodô coactâ id ipsum tentaret, A. C. 1075. Gilbertus contra Gregorium VII. modo memoratum, ob varia crimina depositum, ibidem Synodo hâc fini habita A. C. 1085. electus: in alia vero A. C. 1105. Henrico IV. imperium abrogatum, atque in filium eius Henricum V. est translatum. Ob religionem porro ustulati hîc 39. homines circa A. C. 1230. Contra Tartaros, crebris incursionibus Hungariam infestantes, iterum Synodus ibidem coacta A. C. 1261. etc. Circa A. C. 1450. sub Diethero Archiepiscopo cum Fridericus III. ad Imperii sederet clavum, Typographiae Ars inventa, an consummata (namque non parvi momenti argumenta Argentorato circa A. C. 1440. inventionis gloriam vindicant) ingens Urbi decus attulit. Vide plura apud Ptol. l. 2. c. 9. Tacitum Histor. l. 4. Eutropium l. 7. Florum l. 4. Amm. Marcellinum l. 15. Eginhartum in vita Caroli M. Ottonem Frisingensem l. 3. c. 4. Gosvinum l. 1. c. 17. Cluverium descr. Germ. Middendorpium l. 3. Bertium de rebus Germ. Morerium Diction. Histor. B. Rhenanum Rer. Germanic. l. 2. cum Notis Cl. Ottonis, p. 311. etc. Petrus Crataepolius edidit Annales Electorum Eccles. et in specie Principum ac urbis Mogontiaci, Nicolaus Serarius Iesuita. Vide quoque in voce Moguntia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.